Psalmi 81
Clementine Vulgate · 8 verses
1Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos dijudicat. 2Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis? 3Judicate egeno et pupillo; humilem et pauperem justificate. 4Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate. 5Nescierunt, neque intellexerunt; in tenebris ambulant: movebuntur omnia fundamenta terræ. 6Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes. 7Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis. 8Surge, Deus, judica terram, quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus.