Psalmi 55
Clementine Vulgate · 13 verses
1In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth. 2Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo; tota die impugnans, tribulavit me. 3Conculcaverunt me inimici mei tota die, quoniam multi bellantes adversum me. 4Ab altitudine diei timebo: ego vero in te sperabo. 5In Deo laudabo sermones meos; in Deo speravi: non timebo quid faciat mihi caro. 6Tota die verba mea execrabantur; adversum me omnes cogitationes eorum in malum. 7Inhabitabunt, et abscondent; ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam, 8pro nihilo salvos facies illos; in ira populos confringes. 9Deus, vitam meam annuntiavi tibi; posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua: 10tunc convertentur inimici mei retrorsum. In quacumque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es. 11In Deo laudabo verbum; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi: non timebo quid faciat mihi homo. 12In me sunt, Deus, vota tua, quæ reddam, laudationes tibi: 13quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium.