Loading books…

Psalmi 51

Clementine Vulgate · 11 verses

1In finem. Intellectus David, 2cum venit Doëg Idumæus, et nuntiavit Sauli: Venit David in domum Achimelech. 3Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate? 4Tota die injustitiam cogitavit lingua tua; sicut novacula acuta fecisti dolum. 5Dilexisti malitiam super benignitatem; iniquitatem magis quam loqui æquitatem. 6Dilexisti omnia verba præcipitationis; lingua dolosa. 7Propterea Deus destruet te in finem; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium. 8Videbunt justi, et timebunt; et super eum ridebunt, et dicent: 9Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et prævaluit in vanitate sua. 10Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei; speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi. 11Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.

Create an image

Loading…
Format
Style