Loading books…

Psalmi 3

Clementine Vulgate · 9 verses

1Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui. 2Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me; 3multi dicunt animæ meæ: Non est salus ipsi in Deo ejus. 4Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum. 5Voce mea ad Dominum clamavi; et exaudivit me de monte sancto suo. 6Ego dormivi, et soporatus sum; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me. 7Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus. 8Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa; dentes peccatorum contrivisti. 9Domini est salus; et super populum tuum benedictio tua.

Create an image

Loading…
Format
Style