Loading books…

Psalmi 21

Clementine Vulgate · 32 verses

1In finem, pro susceptione matutina. Psalmus David. 2Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum. 3Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies; et nocte, et non ad insipientiam mihi. 4Tu autem in sancto habitas, laus Israël. 5In te speraverunt patres nostri; speraverunt, et liberasti eos. 6Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt; in te speraverunt, et non sunt confusi. 7Ego autem sum vermis, et non homo; opprobrium hominum, et abjectio plebis. 8Omnes videntes me deriserunt me; locuti sunt labiis, et moverunt caput. 9Speravit in Domino, eripiat eum: salvum faciat eum, quoniam vult eum. 10Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibus matris meæ. 11In te projectus sum ex utero; de ventre matris meæ Deus meus es tu: 12ne discesseris a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adjuvet. 13Circumdederunt me vituli multi; tauri pingues obsederunt me. 14Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens. 15Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea: factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei. 16Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit faucibus meis: et in pulverem mortis deduxisti me. 17Quoniam circumdederunt me canes multi; concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos; 18dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me. 19Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. 20Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me; ad defensionem meam conspice. 21Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis unicam meam. 22Salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam. 23Narrabo nomen tuum fratribus meis; in medio ecclesiæ laudabo te. 24Qui timetis Dominum, laudate eum; universum semen Jacob, glorificate eum. 25Timeat eum omne semen Israël, quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis, nec avertit faciem suam a me: et cum clamarem ad eum, exaudivit me. 26Apud te laus mea in ecclesia magna; vota mea reddam in conspectu timentium eum. 27Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum: vivent corda eorum in sæculum sæculi. 28Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ; et adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium: 29quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. 30Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ; in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram. 31Et anima mea illi vivet; et semen meum serviet ipsi. 32Annuntiabitur Domino generatio ventura; et annuntiabunt cæli justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit Dominus.

Create an image

Loading…
Format
Style