Ioannes 9
Clementine Vulgate · 41 verses
9Et præteriens Jesus vidit hominem cæcum a nativitate: 2et interrogaverunt eum discipuli ejus: Rabbi, quis peccavit, hic, aut parentes ejus, ut cæcus nasceretur?
3Respondit Jesus: Neque hic peccavit, neque parentes ejus: sed ut manifestentur opera Dei in illo. 4Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est: venit nox, quando nemo potest operari: 5quamdiu sum in mundo, lux sum mundi. 6Hæc cum dixisset, exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos ejus, 7et dixit ei: Vade, lava in natatoria Siloë (quod interpretatur Missus). Abiit ergo, et lavit, et venit videns.
8Itaque vicini, et qui viderant eum prius quia mendicus erat, dicebant: Nonne hic est qui sedebat, et mendicabat? Alii dicebant: Quia hic est. 9Alii autem: Nequaquam, sed similis est ei. Ille vero dicebat: Quia ego sum.
10Dicebant ergo ei: Quomodo aperti sunt tibi oculi?
11Respondit: Ille homo qui dicitur Jesus, lutum fecit: et unxit oculos meos, et dixit mihi: Vade ad natatoria Siloë, et lava. Et abii, et lavi, et video.
12Et dixerunt ei: Ubi est ille? Ait: Nescio.
13Adducunt eum ad pharisæos, qui cæcus fuerat. 14Erat autem sabbatum quando lutum fecit Jesus, et aperuit oculos ejus. 15Iterum ergo interrogabant eum pharisæi quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: Lutum mihi posuit super oculos, et lavi, et video.
16Dicebant ergo ex pharisæis quidam: Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Alii autem dicebant: Quomodo potest homo peccator hæc signa facere? Et schisma erat inter eos.
17Dicunt ergo cæco iterum: Tu quid dicis de illo qui aperuit oculos tuos? Ille autem dixit: Quia propheta est.
18Non crediderunt ergo Judæi de illo, quia cæcus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes ejus, qui viderat: 19et interrogaverunt eos, dicentes: Hic est filius vester, quem vos dicitis quia cæcus natus est? quomodo ergo nunc videt?
20Responderunt eis parentes ejus, et dixerunt: Scimus quia hic est filius noster, et quia cæcus natus est: 21quomodo autem nunc videat, nescimus: aut quis ejus aperuit oculos, nos nescimus; ipsum interrogate: ætatem habet, ipse de se loquatur. 22Hæc dixerunt parentes ejus, quoniam timebant Judæos: jam enim conspiraverunt Judæi, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret. 23Propterea parentes ejus dixerunt: Quia ætatem habet, ipsum interrogate.
24Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat cæcus, et dixerunt ei: Da gloriam Deo: nos scimus quia hic homo peccator est.
25Dixit ergo eis ille: Si peccator est, nescio; unum scio, quia cæcus cum essem, modo video.
26Dixerunt ergo illi: Quid fecit tibi? quomodo aperuit tibi oculos?
27Respondit eis: Dixi vobis jam, et audistis: quod iterum vultis audire? numquid et vos vultis discipuli ejus fieri?
28Maledixerunt ergo ei, et dixerunt: Tu discipulus illius sis: nos autem Moysi discipuli sumus. 29Nos scimus quia Moysi locutus est Deus; hunc autem nescimus unde sit.
30Respondit ille homo, et dixit eis: In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos: 31scimus autem quia peccatores Deus non audit: sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit. 32A sæculo non est auditum quia quis aperuit oculos cæci nati. 33Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam.
34Responderunt, et dixerunt ei: In peccatis natus es totus, et tu doces nos? Et ejecerunt eum foras.
35Audivit Jesus quia ejecerunt eum foras: et cum invenisset eum, dixit ei: Tu credis in Filium Dei?
36Respondit ille, et dixit: Quis est, Domine, ut credam in eum?
37Et dixit ei Jesus: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est.
38At ille ait: Credo, Domine. Et procidens adoravit eum.
39Et dixit Jesus: In judicium ego in hunc mundum veni: ut qui non vident videant, et qui vident cæci fiant.
40Et audierunt quidam ex pharisæis qui cum ipso erant, et dixerunt ei: Numquid et nos cæci sumus?
41Dixit eis Jesus: Si cæci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis, Quia videmus: peccatum vestrum manet.